- ANNONARIA Regio
- ANNONARIA Regioapud Treb. Pollionem in Tetrico Sen. c. 24. Eum --- Correctorem totius Italiae fecit i. e. Campaniae, Samnii, Lucaniae --- omnisque annonariae regionis: dicta est omnis Italia, ab amonaria functione, quam ad exercitum comitatumque Imperatoris alendum, qui semper, aut maximâ parte aderat, conferre consueverat. Quam solam olim praestationem cum agnosceret, postea etiam tributô onerata est. Aur. Victor in Maximano Herculio: Parte Italiae invectum tributorum ingens malum: nam cum omnis eadem functione moderateque ageret, quo exercitus atque Imperator --- ali possent, pensionis inducta lex nova, quae sane illorum temporum modestia tolerabilis in perniciem processit. Ubi per functionem, intellige annonariam, per pensionem tributum. Sic in l. 4. Cod. Theodos. pensionem glebalem ab annonaria functione distinguit. Hanc autem functionem etiam urbicaria regio conferebat, ut constat ex l. 14. Cod. Theodos. tit. dict. Quod de annonariis functionibus per urbicarias regiones clementia nostra concessit, etiam in largitionalibus titulis --- custodiri mandamus. Et l. 3. tit. tributa in ipsis speciebus inferri: Quod peraeque in omni vino, quod ex Urbicaria regione confertur, observandum esse censemus. Hoc igitur differebant regiones annonariae et urbicariae, quod urbicariae utique et annonariae fuerint, i. e. annonariam functionem praestiterint: at non omnes annonariae urbicariae etiam sint appellatae. Nam omnes Italiae regiones sic dicebantur proprie, vel quod olim solae huiusmodi functioni essent obnoxiae, exemptis urbicariis: vel ut ab urbicariis, i. e. urbi vicinis ac circumiacentibus, distinguerentur hôc appellationis discerniculô, cum utraeque tamen idem praestationis onus munusque subirent. Hinc, quia ex XVII. Italiae provinciis nulla tota aut integra intra centesimum ab Urbe milliare (quô spatiô territorium Urbis finiebatur) fuisse reperitur inclusa, sed pars Piceni tantum ab uno latere et pars Tusciae ab altero: factum, ut pars illa tusciae, quae urbi propinqua et infra terminos urbicae iurisdictionis conclusa, Tuscia urbicaria, seu suburbicaria diceretur, altera vero pars, Italiae accenseretur et annonariae Tusciae nomine veniret. Idem de Piceno dicendum. Quam rationem omnino esse putat Salmas. quare nullae aliae ex Italiae regionibus, praeter duas has, apud auctores nominatim dictae inveniantur Annonariae, aut Suburbicariae. Reliquae enim, quamvis nulla non annonaria esset, istiusinodi adiectione opus non habebant, cum nulla pars eorum urbicaria esset. Illud vero animadversione dignum, ita semper distinctas et dispunctas fuisse provincias urbicarias ab annonarris, ut satis constet, duas Tuscias, urbicariam et annonariam, quamvis adeo vicinas, ut una magis, quam duae provinciae, censeri possent, numquam ab uno eodemque Iudice administratas esse, cum tamen Tuscia annonaria non sola per se administraretur, sed cum Umbria iuncta unum Rectorem acciperet. Quemadmodum Picenum quoque annonarium numquam eundem Consularem cum urbicario habuit, sed Flaminiae iunctum ab uno eodemque Praeside regebatur, etc. Cum itaqueTrebellius Tetricum totius Italiae Correctorem factum esse dicit, Italiae nomine non Urbs et urbicaariae regiones, sed annonartae regiones, quae cum Italia incedunt, et Urbi ac Urbicariis contradistinguuntur, sunt intelligendae. Qui enim totius Italiae Corrector erat, idem omnis annonariae regionis etiam fuisse Corrector censendus est: uti, qui Urbi praefectus fuit, idem et Urbicarias regiones sub se habuit. Sic Rationalis rei privatae per urbem Romam, fuit et per urbicarias regiones: alius vero erat Rationalis rei privatae per Italiam, h. e. per annonariam Regionem etc. Vide Salmas.Not. ad Trebellium loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.